monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 10
VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina, ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti. ROMANI HISPONIS. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, vitium est: hoc quoque in me prior emendare voluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat, aiebat: 'non oportebat fieri'; tu dicebas oportere; tibi credidi. 'Non dedit' inquit 'mihi alimenta'; defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est, nihil amplius quam monstrat: 'i ad fratrem, i ad filium'. Iam quidam nobis eandem fortunam precantur; crede mihi, sacra populi lingua est. ALBUCI SILI. Tollite vestras divitias, quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet, redite in gratiam: innocens sum.